Nicopolis
Locus: 39°0′29″N 20°44′10″E
Situs interretialis
Gestio
Nicopolis (Graece Νικόπολις, hoc est "victoriae urbs") fuit urbs in Epiro regione Graeca sita. A Caesare Augusto condita est in victoriae Actiacae memoriam, qua Marco Antonio debellato imperio solus potitus est. Prope novam urbem enim in exadversa sinus Ambracii ripa templum Apollinis Actiaci in promunturio mari imminebat. Quinto quoque anno ludi Actia dicti in luco celebrabantur ubi gymnasium et stadium aedificata erant. Ne Olympicis quidem tempore Augusti minores habebantur. Hanc urbem ut conderet Augustus plures urbes huius regionis incolis vacuas fecit, ut Calydonem, Ambraciam, Anactorium et ceteras, de quo epigramma in Anthologia Graeca exstat:
Λευκάδος ἀντί με Καῖσαρ ἰδ' Ἀμβρακίης ἐριβώλου
Θυρρείου τε πέλειν ἀντί τ' Ἀνακτορίου
Ἄργεος Ἀμφιλόχου τε καὶ ὁππόσα ῥαίσατο κύκλῳ
ἄστε' ἐπιθρῴσκων δουρομανὴς πόλεμος
εἵσατο Νικόπολιν, θείην πόλιν· ἀντὶ δὲ νίκης
Φοῖβος ἄναξ ταύτην δέχνυται Ἀκτιάδος.[1]
("Caesar Nicopolim, urbem divinam, pro Leucade, pro Ambracia uberrima, pro Thyrrheo atque Anactorio, pro Argo Amphilochio et pro omnibus circa oppidis quae bellum invadens et hastis furens vastavit, condidit; pro victoria autem Actiaca hanc urbem Phoebus dominus sibi accipit.")
Incolae noti
[recensere | fontem recensere]- Epictetus postquam Domitianus philosophos Roma expulit Nicopoli consedit atque ibi Stoicam philosophiam praedicavit.
Fontes
[recensere | fontem recensere]
- Epictetus, Dissertationes II.6.20
- Strabo, Geographica VII.7.5 et 6 necnon X.2.2
- Pausanias, Descriptio Graeciae V.23.3 et VII.18.8-9
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Situs geographici et historici: Locus: 39°0′29″N 20°44′10″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicopolim spectant (Nicopolis of Epirus, Ancient Nicopolis). |
