Jump to content

Mactan

E Vicipaedia
Portus Mactanensis.

Mactan[1][2] (indecl., n.) est insula ante orientale litus Caebuanum, in Philippinis sita. Inter municipia Cordubae et Lapu-Lapu dividitur. Cum insula Caebua duobus magnis pontibus coniungitur, scilicet a Ponte Marcelli Fernan et Ponte Mactan-Mandaue.

In insula situs est Aeroportus Internationalis Mactan-Caebuanus(en), secundus a maximo Philippinarum quod ad commeatum pertinet. Industria et peregrinatio sunt fundamenta hodiernae Mactan oeconomiae.

Anno 1521, Ferdinandus Magellanus, dux expeditionis Hispanicae quae viam maritimam ad Moluccas quaerebat, hic appulit, atque a bellatoribus cuiusdam Lapulapu, principis indigenarum, interfectus est. Quare expeditio, ab Ioanne Sebastiano Elcano duci perrecta, iter perfecit.

  1. ↑ Cfr. Asiaticus, Marcus Flavius (). Magellanus abhinc annos quingentos mortem obiit. Ephemeris: “Ibi—in insula Mactan, ut accuratius dicam, Caebuae insulae …”. Adiectivum "Mactanensis -e": vide nomen biologicum Montipora mactanensis.
  2. ↑ Cfr. Lanza, Clarissa & Tolino, Andrea; Mattera, Lucia, red. (). De “Typo Universali” Sebastiani Munster [compositio scholastica]. Fani Sancti Angeli de Langobardis: Schola “F. De Sanctis”. p. 4: “… in insula Mactan in 1521.”

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mactan spectant.
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!