Mactan

Mactan[1][2] (indecl., n.) est insula ante orientale litus Caebuanum, in Philippinis sita. Inter municipia Cordubae et Lapu-Lapu dividitur. Cum insula Caebua duobus magnis pontibus coniungitur, scilicet a Ponte Marcelli Fernan et Ponte Mactan-Mandaue.
In insula situs est Aeroportus Internationalis Mactan-Caebuanus(en), secundus a maximo Philippinarum quod ad commeatum pertinet. Industria et peregrinatio sunt fundamenta hodiernae Mactan oeconomiae.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 1521, Ferdinandus Magellanus, dux expeditionis Hispanicae quae viam maritimam ad Moluccas quaerebat, hic appulit, atque a bellatoribus cuiusdam Lapulapu, principis indigenarum, interfectus est. Quare expeditio, ab Ioanne Sebastiano Elcano duci perrecta, iter perfecit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cfr. Asiaticus, Marcus Flavius (). Magellanus abhinc annos quingentos mortem obiit. Ephemeris: “Ibi—in insula Mactan, ut accuratius dicam, Caebuae insulae …”. Adiectivum "Mactanensis -e": vide nomen biologicum Montipora mactanensis.
- ↑ Cfr. Lanza, Clarissa & Tolino, Andrea; Mattera, Lucia, red. (). De “Typo Universali” Sebastiani Munster [compositio scholastica]. Fani Sancti Angeli de Langobardis: Schola “F. De Sanctis”. p. 4: “… in insula Mactan in 1521.”
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Mactan spectant. |
|
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
